← Volver a Explorar

P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER PRIMVS

Autor del poema: Virgilio
Arma virumque canō, Trōiae quī prīmus ab orīs 11
Ītaliam, fātō profugus, Lāvīniaque vēnit 8
lītora, multum ille et terrīs iactātus et altō 12
vī superum saevae memorem Iūnōnis ob īram; 12
multa quoque et bellō passūs, dum conderet urbem, 13
inferretque deōs Latiō, genus unde Latīnum, 13
Albānīque patrēs, atque altae moenia Rōmae. 10
Mūsa, mihī causās memorā, quō nūmine laesō, 9
quidve dolēns, rēgīna deum tot volvere cāsūs 9
īnsīgnem pietāte virum, tot adīre labōrēs 9
impulerit. Tantaene animīs caelestibus īrae? 14
Urbs antīqua fuit, Tyriī tenuēre colōnī, 9
Karthāgō, Ītaliam contrā Tiberīnaque longē 9
ōstia, dīves opum studiīsque asperrima bellī, 12
quam Iūnō fertur terrīs magis omnibus ūnam 11
posthabitā coluisse Samō; hīc illius arma, 11
hīc currus fuit; hōc rēgnum dea gentibus esse, 10
sī quā Fāta sinant, iam tum tenditque fovetque. 12
Prōgeniem sed enim Trōiānō ā sanguine dūcī 9
audierat, Tyriās olim quae verteret arcēs; 11
hinc populum lātē regem bellōque superbum 11
ventūrum excidiō Libyae: sīc volvere Parcās. 11
Id metuēns, veterisque memor Sāturnia bellī, 12
prīma quod ad Trōiam prō cārīs gesserat Argīs— 8
necdum etiam causae īrārum saevīque dolōrēs 10
exciderant animō: manet altā mente repostum 14
iūdicium Paridis sprētaeque iniūria fōrmae, 12
et genus invīsum, et raptī Ganymēdis honōrēs. 10
Hīs accēnsa super, iactātōs aequore tōtō 8
Trōas, rēliquiās Danaum atque immītis Achillī, 11
arcēbat longē Latiō, multōsque per annōs 9
errābant, āctī Fātīs, maria omnia circum. 8
Tantae mōlis erat Rōmānam condere gentem! 11

Análisis métrico

33 Versos
10.6 Media silábica
349 Sílabas totales